Hľadaný výraz: Mt 10,16-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. 17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.

1

mail   print   facebook   twitter